GVIDONIS GEOGRAPHICA
1. Cum inter omnes homines societatem quandam natura ipsa constituerit, nec ulla sine rei vel operae collatione possit constare societas, in humani generis societatem rerum nostrarum operum et studiorum non minimam partem conferre debemus. immo ut expressius et certius dicam, in humanae vitae communionem pleraque nostra negotia et studia, in quantum res nostra patitur et facultas et scientia amministrat, collocare debemus.
2. Nec hoc ex nostra simplici opinione proferimus, sed ex antiquorum philosophorum auctoritate, et maxime divinorum et ipsorum ecclesiasticorum doctorum, quorum sententias et assertiones canonizatas nos pro summo iure tenendas censemus. dixerunt enim etiam stoicorum philosophi, omnia sub celo propter homines, ergo homines propter homines, ut ostenderent et probarent homines hominum causa natos, et unumquemque hominum non sibi soli sed aliis vivere. unde etiam in laudem Uticensis Catonis, qui apud Romanos habitus est sapientissimus, Lucanus historiographus ita nec sibi sed toti genitum se credere mundo.
Ambrosius vero doctor egregius in libro de officiis, Marci Tullii Ciceronis et ceterorum qui de officiis scripsere faciens mentionem, hoc idem asserit, dicens eos haec a divinis veteris testamenti auctoribus habuisse, poneus illud quod Moyses in libro Genesis de creatione secundi hominis ait, ipsum deum rerum creatorem dixisse „non est bonum, hominem esse solum; faciamus ei adiutorium simile.“ per quod probat et ostendit, unumquemque hominum ceteris hominibus nasci et eis debere officium.
3. Unde ego Guido inductus pro scientia mea et viribus statui in humani generis societatem et vitae communionem operum et studiorum meorum quandam conferre particulam longo conquisitam labore, ut eorum qui de officiis scripsere studiis concordans, re ipsa et exercitio et in praesenti et ceteros meo incitem exemplo, et in futuro ad quod laboro et intendo consequar praemium.
1. Primus liber continet Italiam, urbes et provincias Italie, et Romanam historiam.
2. Secundus de regnis militieque vocabulis, de edificiis publicis, de habitaculis, de civibus, et de anulis.
3. Tertius de divisione orbis, de Asia, de Africa, de Europa, nomina philosophorum, de mare mediterraneo, de finibus maris, de insulis et promuntoriis. hucusque occeani insule. de promuntoriis, de montibus ceterisque vocabulis.
4. Quartus liber regum cronica S. Ieronimi et Angustini.
5. Quintus Alexandri magni historiam. Daretam. VI continet historiam Romanam. Felices tam magna queunt qui dona mereri, Ut sua post obitum vivere facta putent. Terra fretumque simul qua consistunt ratione Et regum seriem nos liber iste docet. Hic reperire potes positos ex ordine reges, Gentes, monstra, feras pandit et historias. Ex quibus hec Guido documenta decora reliquit. Per quae perpetuo commemorandus erit. In nomine dnˉī nrˉī Ihū Xpˉī dei eterni. anno ab incarn. eius millesimo centesimo XVIIII, Indictione XII.
4. Quodsi studiosus lector seu auditor subtilius scire voluerit totas circumquaque partes per litora maris positas, ordinatim unam post alteram, quamquam eas iam in propriis patrias nominaverim, tamen reiterans Christo favente minutius designabo.
5. Italia habens fines ab occidente montes excelsos, quos quidam Titanos dicunt, alii Alpes Iovias nominant, incipientes a mari Gallico, quod et Tirrenum, haud longe a praedicta civitate Vigintimilio. qui videlicet montes dividunt inter provinciam Septimanam et Italiam, inter Retianos et Italiam, inter Carantanos et Italiam, inter patriam Carnuntum et Italiam, quod iugum Carnich ab antiquis Alpes Iuliae dicebantur, quique etiam tali modo claudentes Italiam descendunt ad sinum maris Adriatici non longe a civitate Tharsatico provinciae Liburniae in locum qui dicitur Fanas.
6.
2. A secundo latere est Italiae finis per litora praedicti sinus maris Adriatici usque ad expletum tractum totius provinciae Histriae.
7.
3. Tertia vero finis Italiae est mare Gallicum, quod et Tyrrhenum, incipiens a praedictis montibus qui dividunt inter civitatem Vigintimilium et Niceam civitatem provinciae Septimaniae, et desinens in angustum fretum Regii provinciae Calabriae. quod fretum dividit Siciliam insulam ab Italia, quae prius unita ei, ut Salustius refert, fuerat, unde et alio in loco una provinciarum eius ponitur.
8.
4. Quarta autem finis Italiae litoralia Ionici maris, a praedicta civitate Regio incipientes, extensa per ora sinus Adriatici usque ad coniunctionem litoris superius dictae provinciae Histriae.
9. Scarifum vero eiusdem Italiac quidam philosophi dixerunt inmanitate fungi modum, alii quoque graecae litterae similitudinem, nonnulli etiam tanquam promiscuos flexus conchilae marinae, ceteri autem in modum palmae hominis vel folii platani. dicitur enim quod a praefatis Alpibus scarifo fungi ambiatur, a meridie et mare Gallico tanquam littera summa terminetur, a mare Ionico et oriente propter sinuosos flexus maris veluti conchila figuretur, porro a septentrionali parte ut palma hominis vel folium depingitur platani.
10. Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per Urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et viginti passuum colligit, latitudo, ubi plurimum, quadringenta decem, ubi minimum, centum triginta sex milia. artissima est ad portum quem Castra dicunt Hannibalis: neque enim excedit quadraginta milia. umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet; at in solidum spatium circuitus universi vicies quadragies novies centena sunt.) 11. Quam videlicet novissimam Italiam quidam philosophi amplius quam septingentas civitates habuisse dixerunt, ex quibus aliquas ab occidentali eius parte et claustra Alpium incipiens intuli, in primis civitatem Alpendinam, item Gessabonam Secutionam Ocellium Fines Staurinis.
12. Item iuxta easdem Alpes est civitas quae dicitur Graia, deinde Arebribium Augusta Preduria Bitricium Eporegia.
13. Item iuxta praescriptam civitatem quae dicitur Staurinis est civitas quae appellatur Quadrataniam, item Rigomacum Cocias Laumedon Ticinum quae nunc Papia Lambrum Quadratam Padam.
14. Item iuxta praefatam civitatem Eporegiam haud longe ab Alpe civitas est quae dicitur Victimula, item Ossila Scaciona Maiessa Lebontia Bellanica Bellinciona Omula Clevenna.
15. Item ad inferiora sunt civitates Plumbea quae confinatur cum territorio praedictae civitatis Staurinensis, item Vercellis Novaria Sibrie Cumo Mediolanum Laude Pompei Pergamum Leuceris Brixia Acerula Cremona Ariolita Verona Bridiacum Mantua, ex qua poeta Virgilius extitit oriundus Hostilia Forolia.
16. Item a superiori iterum parte non longe ab Alpe sunt civitates, id est Crimium Garda Lageris Tritonia Tridentum.
17. Item in regione Venetiarum sunt civitates Vicentia Patavium Altinum Concordia Trabium Opitergium.
18. Item desuper sunt civitates Filaria Sosonia Ceneda Aquilegia Foroiulii.
19. Item in regione Histriae sunt civitates Treiesta Sapara Umagum Neapolis Parentia Ribingium Pola.
20. Nominare itaque litoreas Italiae civitates volens, ab inferioribus partibus inchoandum est, id est a civitate Arsia, quae confinium Liburniae Histriaeque provinciarum est. sed quia iam superius dictas ingessi civitates, ut membratim eas in unaquaque provincia exponerem, nunc easdem non incongrue reiterans ordinatius explicabo: Arsia Nissacium Pola Ribingium Neapolis Umagum Sapara quae et Sibaris Silvium Piranium Capris Treiesta Foroiulii Puciolis Aquileia Concordia Altinum quae nunc Pucellis dicitur Tarbisium Patavium: hanc Antenor mediis Achivis elapsus a Troiae excidio condidit: Mons silicis Prosilia Adeustum Hadrianopolis Ravenna, in qua idem cosmographiae expositor huius licet indoctus imus Christi servus exortus sum; quae scilicet non solum nobilitate, sed et autentu regio inter ceteras olim celsior, nunc deo volente dignitate ecclesiastica atque pontificali, martirum in ea coruscantium meritis famosior excelsior excolitur.
21. Item Cesarea Classis Ariminum Pisaurum Fanum Senegallia quae et Senogallia Sextia Ancona Humana Potentia Sacrata Floxor Pausulas Pensas Sabinis Asculum Brutum Pinnis
22. Valba, quae etsi a mare centum miliariis distet, territoria tamen eius usque ad mare pertingunt, Adernum Ortona Anxinum Teate Annum Pallanum Istonium Larium Teanum Polonium Ergitium Tatinia Parthona Attie Sipontus Anxanum Salinis quae et Salapis Aufidiena pro qua nunc Canne Bardulos quae et Barulos Thirrennium quae et Trannis et Interamnem nunc vero Trane dicitur. hanc quidam asseverant quod a Tyrreno duce Cadmi, qui pro sorore eiusdem Cadmi Europe Hispaniam usque navibus accessit, post regressum vero tempestate ibidem appulsus de suo nomine in litore Adriatici sinus eam condidit. quam Quintius consul Romanorum pro immissione immo susceptione Hannibalis cum Tarante funditus evertit. postmodum vero ab uxore Traiani Augusti pro Hernia collega Octaviani attavi sui reaedificata est, quando pons et turris supra fluenta Aufidi amnis iuxta Canusium castrum in ipsius Traiani dignitate conditi sunt. in qua scilicet turre miro labore ac lapide constructa tituli perhendie marmore latino apice sculpti utroque latere leguntur ita DIVO TRAIANO SENATVS POPVLVSQVE ROMANVS HONORIS VIRTVTISQVE CAVSA. in honorem quoque eiusdem Augusti praedicta civitas de Tirheno per tractionem unius et multiplicationem alterius syllabae Traiana est vocata. nunc quoque abiecta ia syllaba Tranas vocatur, ut descriptores philosophi suis in scriptis asserunt.
24. Post hanc ponitur Melfis quae et Turris dicitur. dehinc Natiolum quae nunc Iunatium vocatur, dictum autem antiquitus Iuvenatium, quasi Iovis navigatio. dum enim patrem Saturnum in gralatium fugam mercartem a Creta navibus insequitur, vi tempestatis ibidem devolutus oppidum statuit.
25. Dehinc iuxta paucissimo intervalle per litus emenso, miliariorum scilicet duodecim, est Sibaris, quae nunc Baris dicitur, Habens per constratam non longe a se ad firmum solum urbem Butuntum, olim nobilem atque opulentam. de qua Sibari referi Iuvenalis satiricus, latius tamen Dionisius Ionicus, qui Romae bibliothecarius per annos fuit XX, et orbem metro heroico graeco famine descripsit. „est“ inquit „Iovis magnum latibuli aggestum seductae Sibaris incolas gementis ruentes ob cultum Alphei oppressos.“
26. Item terno miliario a litore civitas ampla extitit Celia, oppidum Moles, Turris Caesaris, in qua est supra portum antiquitus condita ecclesia famosissima et omnibus venerabilis sancti martiris Viti. a superiori terra tenus ecclesiae huius parte quino miliario avulsa in silvis civitas est Cupersanum. iuxta portum vero parva Polinianum.
27. Dehinc in litore civitas Dirium, quae nunc Monopolis, est, habens in silvis oppida quaedam Augnatium Speluncae Saunium Valentium quae et Carbinium, et post has antiquior cunctarumque nobilior Brundusium, in qua ecclesia sancti pontificis et confessoris Christi Leucii egregio opere constructa, ubi et requievit, cernitur. hanc urbem Romoald Beneventanorum princeps cum Tarento simul cepit et diruit, similiter quoque et ceteras civitates Salentinae regionis, eo quod exercitus Romanorum ab urbe Constantinopolitana missos susciperent et devote orientali aulae aut antiquitus, dum Longobardorum gens divina permissione Italiam infestarent, parerent.
28. Dehinc urbs Lictia Idomenei regis, de qua Virgilius et Salentinos obsedit milite campos Lictius Idomeneus.
De hac theatrum tantummodo, ceteris moenibus solo coaequatis, olim solemni studio conditum restat. in cuius iam incolae parvum pene lapsum municipium sibimet quod nomen antiquum reservat fecere culmine, quod figuram magis urbis quam eandem urbem exprimit.
In huius suburbanis monumenta antiquorum innumera sub divo exposita solido sculpta cernuntur lapide.
Cui coniuncta civitas Ruge dignoscitur. ab hac usque Ydrontum, quae in litore et portu eiusdem Lictiae sita est, XXX fere miliaria supputantur.
29. Ydrontus Minervum, in qua templum Minervae, ubi Anchises pater Aeneae primo hominem equos pascentes Italiam advectus prospexit, ut infit Virgilius. Beretos quae nunc Leuca Yentos quae imnc Augentum Valentium Lubias ubi nunc est Calipolis Saturum Tarentum, inclita ac regalis et omnium copiarum opulentissima, in qua Quintus Ennius poeta antiquissimus exortus Romae floruit. Mesochorus Metapontus, fulgentissima ac fertilis atque nobilitate insignis, in qua Samius Pitagora philosophus post secessum Crotone deguit peripateticamque doctrinam sequacibus tradidit. huius moenia duo irrigui ac pulcherrimi amnes ambiunt, dextra laevaque mari influentes vastissime, Bradanus amenissimus, qui et Tardus propter sinuosos orbes sui discursus, unde et Bradinos graece dicitur, et Basentius defluus et omni gravitate fecundus, propter quod graece Basintos quasi badizon sintomos appellatur.
30. Dehinc civitas est Heraclea Senasum Turris Pellia Crotona Facenium Hannibal.
31. Item iuxta fretum quod inter Siciliam et Calabriara Italiae dividit est civitas quae dicitur Caulon Locris Sileum Leucopetia Regium Columna Regia quae nunc Stilos Arciades Tauriana Amantea Angellum.
32. Item iuxta mare Gallicum et magnum, quod et Tyrrenum, civitates sunt Bibona Valentia, item Tanum Temsa Clampetia Cerellis Laminium Blandas Cessernia Buxentum Bellias Pestum Silarum Salernum, urbs principalis, quae prius Scorpius dicta est, in qua domini pietate concessum corpus sanctissimi evangelistae et apostoli Mathaei requiescit.
33. Amalfi Surrentum Stabi Sarnum Pompei Eplontis Merdanium Neapolis Puteolis In viniis Misenum Baie Cume Liternum Vulturnum Sason Sinuessa Menturnis Caieta Formis Portus Fundis Terracina Turris Circeius Turres albas Plostris Satur quae et Neptunus Istura Antium Lavinium Laurentum Ostia Tiberina. ab hac distat urbs Roma ad solum firmum miliaria XII.
34. Portum Augusti Astium Purgus Punicum Castrum novum Centum cellis Mimum Tabellaria Gravisca Martha Forum Aurelii Armenta Ad novas Subcosa Cosa Ad portum Cose Albinia Telamona Asta Umbrona Salembrum Ardea Malliana Populonia Vadis Voliternis Celsinum Bellia Herculis Fines Piscinis Turrida Pisa, quae civitas praedicta in Tuscia a Pelopide Tantali filio constructa et aedificata est, apud eam exulans.
35. Fossis Papirianis Taberna frigida Lune Pulium Bibonia Rubra Cornelium Vulnecia Biron Bexum Turres Cilicie Apennina Ammonilia Ad Solaria Ricina Genua Ficlinis Navalia Alba Delicia Vico virginis Vatis Sabbatis Albinganum Loco Vermanis Casta Ballenis Avintimilium Alpe maritima, ubi iuxta litus maris Gallici completur Italia.
36. Item iuxta fines Alpium supra dictae Italiae est civitas quae dicitur Ororiatis, item Albis Polentia Pollentinum Agodanum Armesium Diovia Capris.
37. Item ad aliam partem Italiae est civitas quae dicitur Levarnis, quae et confinis est praefatae maritimae civitatis Genuae. Item confinis eiusdem civitatis Levarnis civitas est Dertona, item Placentia Florentiola Fidena Iulia Chisopolis quae et Parma seu vexillum dicitur Tannetum Lepido regio Tutena Forum Gallorum Bononia Claternum Fori Cornelii Faventia Forum Livii Forum Popilii Befania Cesina Arsena Mons Felleris Orbinum Forosambronum Intercissa Gallis Luceolis Egubium quae Intervum dicitur seu Constantiniana atque Iulia Perusia
38. Betomia Tuder quae et Tudertina Ameria Orta Falleris Gallenisa Nepe Bacanis Beium Careia Roma insignis nobilissima et totius orbis domina.
39. Item desuper Roma eat civitas quae dicitur Gabium Preneste Trebios Carseolis.
40. Iuxta civitatem vero Gabinium est civitas quae dicitur Aquina, item Status Pinas Bribila Sigruas Anagnias Alatrum Ferentinum Sura Fabraterre Mulse Arcis Aquinum Lasium Flexum Venafrum Solatium Calligus Galatea Salmona Scila Castrum Hamiibal Gacia Noban Caudium Beneventum, urbs ducalis inclita nobilis atque fortissima; in hac ..... Nuceria Etlanum Potentia Cosilianum Fregenas.
41. Item iuxta Romam via Latina est civitas quae dicitur Ad decimum, item Roboria.
42. Item iuxta Romam via Appia est civitas quae dicitur Bobelia Aritia Velanubus Tres tabernas Appii Forum Feronia Suessa Irunca Pons Campanus Urbanis Cassinum, in quo est monasterium celeberrimum sancti Benedicti, in quo idem vir sanctus omnibus miraculis effulsit. Casulinum Capua caput Campaniae, fertilis gloriosa principalis atque splendidissima, una ex tribus regiis ac famosis, Roma Kartagine ipsaque tertia. hanc inter complures ..... erga muros huius Capuae Vulturnus nobilis amnis currit.
43. Deinde Tetella sen Atella Suessula Nola Nuceria iam supra secus litus maris scripta Constantia Abellinum Picensia Silarum Nares Lucanas Aceronia Forum Populi Vico Mendileio Herbulum Itemamnium Capracia Cratia Cosentia Terisa Aque Ancie Angitula, quae confinatur cum territorio civitatis Tauritanae, quae est in litore maris Gallici seu Tyrreni. et supersunt civitates in eadem regione Ballarum id est Billari Crater Scillaceum Coccinium.
44. Item iuxta Romam via Numentana est civitas quae dicitur Humentum Aquas Albulas Tiburis Barie Laninas Rannes Rotas Aliphas Telesia Sirpium Forum novum, quae civitas confinis est urbis Beneventanae.
45. Item iuxta urbem Romam via Salaria est civitas quae vocatur Hidenis Erectum Tarfa Nova Pitinum Pifernum Abeia Gabia Marrubium Carbonaria Larinum Aufidia Isernia Clitura Homa Cleturcium Bobianum Rani Egotanticum Erdona.
46. Item iuxta praedictam Pitinum est civitas quae dicitur Tyanum Mauricinum Ceium Interbonium Corfinium Mopsumeos Cerfenas Sulmona.
47. Item urbs Arpos quam Diomedes post Troiae condidit excidium iuxta sinum Adriaticum. in qua ...... Luceria nobilis opulenta Ecana quae nunc Troia vocatur Pandesia quae nunc Bibina. Item duodecimo miliario ab urbe Sibaris, quae nunc Baris dicitur, per constratam antiquam urbs Butuntum est. Rubus Sudas Canusium. in hac olim .....
48. Item haud longe a civitate Butunto, quam praemisimus, Cecilia vastissima atque antiqua civitas est. deinde Esetium Norbe Veneris Lupicia Sublupicia Blera Silitum Venusium Serica quae nunc Asculus Aquilonia Subromula. Item civitas quae dicitur Pissandas.
49. Item Samnum Ories, in qua reliquiae sanctorum martirum Crisanti et Dariae sunt. deinde civitas Anxia Mutula Minerva Mons Campi Genusium Severianum quae nunc Mons Scabiosus dicitur Castra Hannibalis quae Materies dicitur Murus Botrum magnum Mesochorum quam Serichorum corrupte dicunt Bantea Nidum corvi quae est Acerrentia Grumentum quae dominio confinata est cum Tarento.
50. Item iuxta Romam via Aurelia est civitas quae dicitur Lorion Pirgo Aquepirgo Tarquinium Blera Tuscana Maternum Saturnia, quae coniungitur cum territorio civitatis quae dicitur Ad novas, quae est ut praediximus iuxta mare Tyrrenum, quod et Gallicum.
Item ibidem iuxta Romam civitas est Nova Sabbatis Foro Flogdis.
51. Item iuxta Luceriam et quam praediximus Ecanam ad partem Tusciae civitas est Sutrium Magnensis, item Forum Cassii Veturbo Balneum regis Urbevetus Vulsinis Pallia Clusium Ad novas Malliana Meusulis Umbron Sena Iulia Sexta Aquis Populonia Vulturaria.
52. Item iuxta territorium civitatis quam praediximus Mensule est civitas quae dicitur Tifernum, quae et felicissimum.
Item Aretia Greca Lugaria Umbrium Veturris Equilia Florentia Solaria Eleana Piscaria Martis.
53. Item iuxta Florentiam est civitas quae dicitur Fesulis. Item Arnum Portum Balba Lucca quae confinatur cum territorio ..... Aquae vivae Ocricula Narnia Interamnium Cofotina Recina Fanum fugitivum Spoletium; hanc sanctus pontifex et martir Sabinus irradiat. Forum Flaminii Assisium Cortona Niceria Camelaria Elvillum Ensis.
54. Item iuxta Romam civitas est Sabina Reate Vicum sororis Termania Casulis Martis.
Item iuxta Reatinam civitas est quae dicitur Agilis, item Aquae Catiliae Tistenta Interocrium Forum Decii Facrina Martis Befania Sipicanum.
55. Item confinis territorii Spoletinae civitatis civitas est Trecas, in qua vir domini beatus confessor et pontifex Lupus requiescit, Fulginia Spellum Camarinum Tunnon Faveris Pollentinum Urbs Salvia Reginia colonia Ungula Auximum Esis Constantiniana Pistria, quae confinatur cum territorio civitatis Senegalliensis, iuxta mare positae Ionium id est sinum Adriaticum.
56. Sequitur omnium nobilior amoenior fertilior ditior atque potentior Italia generaliter tota, quam quidem plurimi non solum descripsere, sed et laudabiliter ac triumphabiliter cecinere philosophi tam Graeci quam Latini. nec incongrue: quippe totius mundi monarchiam obsequiumque urbis ac plenitudinem sola in domina et regina omnium urbium Roma sortita est. hanc ego iuxta ipsius philosophum Castorium exposui, continentem iutra se famosissimas atque victrices provincias XVIII, quarum nomina subter annexa sunt. (Sequuntur haec „Incipit liber provinciarum Italiae. omnis Italia quae versus meridiem ......
16. Sextadecima provincia Sicilia insula computatur, quae Tyrrheno mari seu Ionio alluitur, deque Siculi ducis proprio nomine nuncupatur,“ sumpta ex Pauli Diaconi hist. Lang. 2 9—21, quibus adiunguntur haec)
57. quae olim in Calabritidi extremo iuncta perbibetur Italiae. unde et una provinciarum eius a compluribus describitur. sed per angustiam secundi diluvii localis (nam non generalis) fretum illud in quo Scylla est et Caribdis scissum, insulam illam reddit. unde et urbs in Calabritidi praemisso extremo litore posita ab Eolo rege ventorum concedente Hercule condita Regium quasi scissum nominatur: regma quippe eolice scissio appellatur.
58. In qua videlicet nobilissima speciosissima seu opulentissima diversarum specierum atque semper tyrannica plurimae civitates fuerunt, e quibus egregias urbes subter intexui, in primis primam et caput ceterarum Syracusam, in qua sanctissima virgo et martyr Christi Lucia suis coruscat virtutibus, Cataniam, quam splendidissima Agathe aeque virgo et martyr Christi sanctificat, item Tauromenia Messana Dianae Tindareum Acatinon Colan Abesa Kefaludin Thermis Selentos Ponormum Segesta Drepanis Lilybeon Labodes Selinis Tonocum Portum Pitharon Cesarea Inna portum.
59. Item a superiori parte Syracusanae urbis est civitas quae dicitur Ybia Morganum Centurica Tircon Mestratim Nolonia Artenia Divia Apollinis Septus Ethna.
60. Iuxta Panormum vero ci vitas est Nisura Cytacia Parapon Prestus Moturo Acris Mutaca Egestia Caripa Hylen Calvisiana Agrigentum.
61. Porro ex alia parte iuxta praescriptam civitatem Panormum est civitas quae dicitur Herbita Malistrata Prachara Augurion Mestraton Enna.
62. Sicilia insula tria habet promontoria, unum quod Pelorum, et aspicit aquilonem, cui Messana civitas proxima est, secundum ..... Syracusam, tertium Lilibeum, et dirigitur in occasum. a Peloro in Pachinum milia passuum 159; a Pachino in Lilibeum 177, ab oriente mari Adriatico. (Sequuntur „Fretum autem ..... infame monstris“ ex Isidori orig. 13 18.)
63.
17. Septimadecima provincia Corsica a duce suo Corso nomen accepit, quae habet in longum miliaria 160 et in latum 26, e cuius subactas urbes intuli, id est Marianis Colonia Iulii Turrinum Coenium Agiagium.
64.
18. Octavadecima provincia Sardinia quae in Tyrrenis fluctibus ambitur, et a Sardo Herculis filio nominatur, qui cum magna multitudine ad Libiam est profectus, Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. quae tenet in longum miliaria 230 et in latum 180. in qua plurimae fuerunt civitates, quarum urbium nomina subnexa sunt. Caralis Agenorum Sulci Sardiparias Neapolis Othoca Tarri Bosa Annucagrus Corni Turris Librisonis colonia Vilia Adselola Sacercin Bibium.
Item erga praescriptam civitatem Caralis sunt civitates Nora praesidium Castra felicia.
65. Ex alia quippe eiusdem Caralis parte sunt civitates Assimanrium Saria Sariapis Sarpath Carzanica Custodia Rubriensis Pyresse Paurie Patine Ignovi. (Sequuntur „Sardinia quoque ..... Locrenses transeamus“ ex Solini cap. 4.)
ITEM DE PROVINCIIS ITALIAE SECVNDVM QVOSDAM PHILOSOPHOS.
66 - 68
1. Prima igitur provincia Italiae Liguria est, ubi constructa cernitur Mediolanus nobilissima urbs, in qua sanctissimus requiescit Ambrosius.
2. Secunda Histria cum Neustria, quae Venetiarum antiqua dignoscitur.
3. Tertia propinqua praedictae Liguriae Transpadanae ob constructam viam a Romanorum consule Emilio provincia est Emilia.
4. Quarta ad sinum maris Adriatici est provincia Flaminia, quae et ipsa similiter a constructa via per consulem Flaminium tale nomen sortita est. in hac circa potentissima et authentica urbium sita consistit Ravenna, in qua requiescens praesul et martyr Apollinaris.
5. Quinta provinciarum Italiae Annonica Pentapolensis est, super quam regio est quae castellanorum appellata est ab antiquis.
6. Sexta a maris sinu Adriatici iuxta praedictam Pentapolim provincia Picinum Spoletii Sauciensis est.
7. Septima provincia Dardensis est.
8. Octava coniunctam habens sibi Iapigiam a supiori id est occidentali plaga, et a superiori id est orientali regionem Solentinam, quae et Locria antiquitus dicta est, provincia Apulia est, quam alii ob nimiam fertilitatem omnium copiarum Epulia pronuntiant, quasi epulum id est prandium paratum omni tempore.
9. Nona Calabria, quae primitus ab antiquis Britania dicta est ob immensam affluentiam totius delitiae atque ubertatis. haec a superiore parte sui a mare magno Gallico seu Tirreno in Adriaticum protractum provinciam habet Lucaniam, quae autentico nomine, id est graeco, Leucania dicitur.
10. Decima quippe describitur in nullo inferior dapsilitate copiarum Apuliae vel Calabriae, sed magis abundantior: quae scilicet Leucania ob nitorem prospectus sui tale nomen sortita est.
11. Undecima provincia Italiae est Samnium nobilissima, ut retro redeam. in qua est Beneventus, habens sibimet Marsorum regionem conexam a dextro Romam euntibus latere.
12. Duodecima est Campania venustissima omnium fertilissima atque famosissima, in qua est excellentior urbium Capua.
13. Tertiadecima Tuscia nobilissima est.
14. Quartadecima Nursia.
15. Quintadecima Numantia, in qua caput totius mundi praeminet urbs Roma.
16. Sextadecima Etruria quae et Tirsinida.
17. Septimadecima Umbria.
18. Octavadecima Vintimilia Ripariolum Linensis, quae et maritima.
INCIPIT LIBER DESCRIPTIONIS TOTIVS MARIS.
69. Si subtilius scire voluerit totas circumquaque parte per litora maris positas ordinatim unam post alteram, quamquam eas iam in propriis patrias nominaverim, tamen reiterans Christo favente minutius designabo, incipiens ab urbe Ravenna Cesarea Classis Ariminum Pensaurum Fanum Senecalia quae Senegallia Sextia Anchona Numana Petentia Sacraria Floxora Pausula Inna
70. Firmum Cupra Troentina Peturnum Castrum novum Macrinum Pinnis Salinis Adernum Ortona Ansianum Teade Annum Pallannum Istonium Lacrinium Teanopolum Ergicum Ocinia Pordona Atre Sipontus Anxanum Salinis quae et Salpia Aufidiena pro qua nunc Canne
71. Bardulos quae et Baruldes Tirhennium quae et Trana Melfis quae et dicta prius Turris Natiolum quae nunc Ravennacium vocatur Sibaris id est Baris Cecilia oppidum Moles Turris Cesaris quae nunc Polimanum Barium quae et Monopolis Augnatium Spelunca Saunium Valetum vel Valentium quae et Carpinium Brundisium Liccia Ruge Ydrontus Minervum Beretos quae nunc Leuca Yentos quae nunc Augentum
72. Valentium Lubias ubi nunc est Calipolis Amandrinum Saturum Mesochorus Tarentum Metapontus Senasum Turris Pellia Crotona Facenium Annibal. Item iuxta fretum quod inter Siciliam et Calabriam Italiae dividit est civitas quae dicitur Caulon Locris Scilleum Leucopetra Regium.
Porro a prephata urbe Ravenna usque ad hanc Regium per hora maris civitates sunt LXXVII et supputantur miliaria mille duodecim.
73. Iterum Columna Regia Arciades Tauriana Amantea Angellum.
74. Item iuxta mare magnum Gallicum quod Tyrrenum civitas est Bibona Valentia Tenno Tempsa Clampetia Herculis Cerellis Laminium Blandas Cesernia Veneris Buxonia Bellia Herculia Pestum quae est destructa nunc Silarium Salernum Nuceria Amalfi Minerva Siratum vel Sirrentum Stabium Sarnum Pompei Oplontis Merclanium
75. Parthenopis quae et Neapolis Cripta Puteolis In viniis Cumas Baie Misenum Uturnum Vulturnum Safum Sinuessa Menturnis Caieta Formis Fundis Terracina Turres Circeia Cerellos Turris alba Clostris Astura Antium Lavinium Laurentum Lausentum Ostia Fiberina. ab hac distat urbs Roma ad solum Fiberinum miliaria XII.
76. Portum Augusti Astium Purgus Punicum Castrum novum Centum cellis Manium Tuellaria Gravisca Martha Forum Aurelii Armenta Nova Saturnia Subcosa Cosa Portum
77. Albinia Telamona Asta Umbrona Malliana Populonia Vadis Volatianis Celsinum Ballia Herculis Fines Pisines Turrita Pisis, quae civitas praedicta in Tuscia a Pelopide Tantali filio constructa et aedificata est, apud eam exulans.
78. Fossici Papirianis Taberna strigida Lune Pulium Vigola Rubra Cornelia Cebula Munecia Boron Rexum Turres
79. Statine Appennina Ammonilia Ad Solaria Recima Genua Ficlinis Asta Navalia Alba Vicilia Vicus virginis Vatis Sabbatis Albingani Loco Germinis Costa Balenis Vigentimilium Alpis maritima. A civitate ergo Regio usque ad hanc quae vocatur Maritima miliaria mille supputantur et sunt civitates centum viginti. 80. Deinde civitas Pomona Scapiana Nicea Nicalon colonia Tegulicia Aquis Sextis Masculla Solarium Calcaria Vicesimum Coloniam maritimam Fossis Marianis Nemaus Mediolana Agate Calum Latera Sextantiona Aque Converantia Burret Bugeth Rusinum Uterris
81. Narbona Cobusta Perurinova Aque calide Iuncaria Viniana Gerundia Aquis Buconis Colonia Burginum Seterra Praetorium Arragona Fines Ancistiana Palturiana Terragona Saltum Pinum Tria capita Dertosa Laubricatum
82. Ildum Intibili Saguntum Valentia Sucrone Dinium Alterum Setabi Turres Edelle Celeris Ad lennes Ilice Cartago Partaria Varia Abdera Cesarea Augustana. A predicta civitate Alpis maritima usque ad hanc Hispaniae Cesaream Augustanam civitates sunt LXXIIII et supputantur miliaria mille decem.
83. Ab hac quoque civitas est Lenuba Macala Suel Sabessola vel Bardesola Saltum Bamaliana Gartecia Transducta Cetraria Melaria Belona.
84. Hinc invenitur fretus qui dicitur Septem. qui de mari Gallico Valeriaco mergit in Occeanum occidentalem Britannicum, quique Gaditanus vocatur. quem transfretans homo in litore maris magni provinciae Maurorum, Africae finis vel principium, inveniet civitates Bovalicam Salam Tamanusidam Banasam Frigidis Lix coloniam Tabernas Zichim Tingin colonia Paretina Portum Sigensem Calama Valonice Portum magnum Cersenaria.
85. Lar castellum Cunagus Cesarea Tipassa Ciborim Icosium Rusgimia Rusicorus municipium Lomnium Rusubisim Rusuvicaris Casi municipium Ionmon Rusuvis municipium Salbas Musluvium orea Chosa Itiltili Patia
86. Cullum Rusicada Parasica Colocia Zaccha Monumentum Annibal Mazar Tacatua Suluccum Ypona regia, in qua gloriosissimus et omnium doctor affluentior doctor sanctissimus resplenduit Augustinus. Ubbus.
Igitur a civitate praelata Cesarea Augustana usque ad hanc praemissam Ubbum per ora maris civitates sunt LX et supputantur miliaria mille quindecim.
87. Praeterea post has civitates est Armoniacus Biana Tunida Tabracha Ipposretum Tumsa Menbrona Utica Gallum gallinaccium Kartago maxima regalis inclita fortissima opulentissima atque nobilissima, quam robustissimus Christi martir et pontifex Ciprianus diverso dogmatum nectare, poematum quoque ac sophiae cultibus floridam praebuit.
88. Thunos Maxula Gumina Capos Aquas Siminina Missua Clyppeis Curum Neapolis Pulpite Adrimetus. ex hac sancti duodecim fratres et martyres, e quibus famosior sanctissimus nominatur Orontius, oriundi probantur, qui Italiam, una apud urbem Beneventum conditi, suis miraculis illustrant.
89. Ruspina Lepti minus Tapsum Subiecte Accola Ruspe Usila Taparura Themanas Macomades minores Ad oleastrum Praesidium Fresida Gypsarea Ammonis Sabrata Pontos Passaria Oxena Turris alba Getua Quintiliana.
Porro a civitate Ububus usque ad hanc Quintilianam civitates sunt LII et supputantur miliaria mille XXXVIII per litus Africae.
90. Hinc civitas est Palma Mapta Paletis magna Subgoli Nivergi Simadana Thubactis Rastitiana Cisternas Nadalus Dision Onusol Musol Ficum Praetorium Putea nigra Macitapades maiores Zures Speluncas Iscina Mugud Aulazon Alma
91. Capsultimum Turris lapidum Zacasama Didicca Trigulis Arepoenorum Anabucis Priscum Corniclanum Plunica Noetum Zatum Vernicida Hadrianopolis Theuchila Ptolomaida Callis Coenopolis Balatris Apollonia Cyrene Agabus. Ab urbe denique Quintiliana usque ad hanc Agabis per ora maris civitates sunt XLV et miliaria colliguntur mille XXIIII.
92. Dehinc civitas est Mandis Paliuris Meciris Sonia Antipegonia Cardum Nemesium Catabatimon Bugratim Nessus Paretonium Filiscum Patricum Comarum Monocaminum Almiris Tapostri Alexandria regia, cuius ambitus milium LX fuisse dicitur. in qua farus altissima, quae miraculum unum de septem orbis miraculis, secundum a Romano ponitur. hanc venerabilis evangelista Marcus consecrans unam e quattuor generalibus Christi ecclesiis statuit.
93. Canobum Ermupolis Tani Buti Thamum quae Thanus vel Taphnis est Ixion Heracleum Pilusium Gerra Cassion Ostracina Rinocoruron
94. Rasis Gaga Ascalona Azotus Lannia Ioppe Appollonia Cesarea Phalestinae Dora Ptolomaida Ecdilpa Tyrus Sidonia Vitiron Pale Biblos Biritos Botris Tripolis Ortosiada Axtasalon Balaneis Valtum Gababa Laodicia. Denique ab Agapis civitate per protensum litoris usque ad praefinitam Laodiciam civitates sunt LVI et numerantur mille tredecim passuum miliaria.
95. Et hinc civitates Orientis Seleutia Rosclum Alexandria minor cata Isson Catabolon Hyre Egis Mallion Cygnos Zephirion Solde Curicus Seleucia Trophirion Sarpedon Crunoi Kelendris Arsinoe Anemoria Antiochia magna (quam dominus Petrus apostolus suo pontificatu sanctificans unam e quattuor generalibus mundi ecclesiis sancxit) epi Tragon
96. Selerante Iotapis Siedra Caracesium Cibira Silde Eurimidion Magidone Attalia Olivia Phaselis Coridalion Limira Antisilon Patera Telmison Pathemis Lidia Gaunon Picos Lerinna
97. Cnidon Alicarnasos Mindon Iaason Meleton Heraclea Pira Imote Palene Micale Ephesus, quam sanctus Iohannes theologus apostolus et evangelista irradiatur.
A Laodicia ergo usque ad Ephesum iuxta litora urbes LIII positae sunt et miliaria mille XV supputantur.
98. Directe quoque civitas est Cistron Colophonea Lebedon Teum Smirna Tennon Sime Mirea, quam divinus pontifex supra dicta Patera oriundus sanctus Nicholaus illuminat.
99. Elea Pitina Attalia Ellacia Orphanion Adrimitin Antandron Gangaron Ysson Smiemon Alexandria Troada, quae Ilium seu Dardania dicta est, Abidus Lampsacon Paroum Priapion Gramicon Kyzicon Apamia Cion Prenctos Eribulon Nichomedia regalis nobilis et olim opulenta, quam inter complures martires ac sanctos perendie splendidissimus atleta Christi Pantaleon suis virtutibus in toto terrarum orbe clarificat.
100. Libissa Chalchidon aeque famosissima, quam Christi virgo et martir Eufimia licet in urbe regia quae huic contigua est tumuletur ob barbarorum incursum suo martirio suisque virtutibus facit celeberrimam, Ieron Promuntorium Angusti, quod de Ponto mergit in Propontidem, quodque catena una munitur ferrea, Herba Melena Arcene Silion Chelas Sagaris Ypion Billeon Licion Sileon Cyon Amastram.
Ab urbe ergo Epheso per varios reflexus sinuosi litoris usque ad praescriptam Amastra, in qua sanctus martyr Iacintus recubans novis lampat prodigiis, civitates sunt quinquaginta et miliaria mille XXX colliguntur passuum.
101. Item civitas Tice Saeera Militon Armone Sinopi Clopatassa Carusa Orgibate Zacoria Ebeta Nauctacmon Ezena Amissos Ancone Heraclion Cenae Camilia Fitane.
102. Polemonium Malanchium Parnasum Zephirion Cerasunta Filocalia Cordulen Trapezunta Isulyne Ofiunte Medocina Solacina Gadimon Athina Arrabis Cessa Rithion Apsaron Bosphoron.
103. Acomasin Apiside Nigro Fasin Sigamon Cotaisis Charientis Chobus Tasbiros Cianeis Stelippon Nicopolis Lamiupolis Sebastobolis Apatura Ceppos Stratualis Malichin Acbeon Sindice.
104. Ermonasa Etkobrocon Latirita Suppatos Machara Friciorin Eraucionis Bitam Chimerium.
A civitate praenominata Amastra Paflagoniae per ora Ponti usque ad urbem istam Chimerium civitates LXV, et supputantur mille duocentum miliaria.
105. Item civitas Panthua Nimphe Dine Ichigin Eygoga Teagina Acra Salolime Munisinon Muracum Allecturia Daldereen Olivapolis Bomstenida.
Porro a civitate praenominata Chimerio per litus Ponti usque ad civitatem Mesembriam Traciae civitates sunt XIIII et scribuntur in numero miliaria passuum mille XIII.
106. Deinde civitas Anchialis Apollonia Thera Burticon Scillea Philias Fimea Scycas Bizantion quae nunc Constantinopolis est, urbs regia et insignis, nova Roma, vestiens diadema totius cum purpura orbis.
107. Regium Heraclea Perinthon Heraclea Gothis Magrotichos Lucen Sextus Cela Calipolis Afrodisia quae nunc Redesto territorium.
108. Apris Enos Sirasceli Prolanis Dimis Traianopolis Tempbra Mitoliton Prindice Porsolis Confiton Topiron Vicontissima Neapolis quae nunc Christopolis Philippis, quibus apostolus epistolam ad Philipenses scribit, Amphipolis Appollonia Mellifligri Thessalonici, ampla nobilis ac venusta, cui apostolus Paulus divinam scripsit epistolam, quamque gloriosissimus et oleo pietatis c tumulo sacro dapsiliter exundans martir sanctus irradiat Dimitrius.
109. Pella, solium regni quondam Macedonici, in qua Alexander magnus exortus est, Boroea Archelos Arulos Bada Anamon Imera Dium Sabacium Senas Thurista Tenos Lumbion Olipyon Larisa, urbs regni Mirmidonum, in qua regnavit Achilles famosissimus, quam modo melius sanctus martyr Achilleus illuminat. Itaque a civitate praelata Mesebria per ora maris usque ad nominatam Larisam urbem civitates sunt quinquaginta quinque et miliaria supponuntur mille centum tredecim.
110. Ab hac autem civitas est Grannona Phalaris Pharsalium Tapedon Thermopila Scorpia Elacia Cheroni Chromia Thespia Platea Pireon Athene, philosophorum et oratorum quondam genitrix, in qua divinum lumen atque inextinguibile non in templo quod prophetae olim a Iasone rege dei genitrici semperque virginis Mariae conditum miro sumptu miroque lapide est, ut cernitur.
111. Eleusina Megara Stomis Corinthos, cui divinus apostolus duplicem destinavit epistolam, Cenchris Epitauron Maleon Boas Asopon Pithion Archadia Lacedemonia urbs Menelay, ex qua Patres Priami filius ad perditionem Troiae rapuit Helenam, Messena Asinne Machona Pilos Cyparissa Psamachon Olimpiada Eytide Cylene Dimis Patras: hanc urbem principis apostolorum germanus sanctus apostolus Andreas suarum per crucem depositione reliquiarum nobilitavit.
112. Egea quae Egeon, ex qua sancti Cosmas et Damianus anargiri filio sanctissimae Theodotis exorti sunt, Egira Sicion Naupactos Calidon Ebenos Achelous Aiofus Perdoriptum Actranicopolis Slicisme Diana Butarutan Penice Acroceraunium quae et Butrehntos Aulona: hanc sanctus martir Danax sanctificat: Appollonia Apsum Genesis.
113. Epidaurus, quae nunc Dirachium, amplissima olim ac famosissima. haec a Zitho fratre Amphionis condita, inventore scilicet lirae, inter cetera sui ornatus Asclepium habuisse fertur. quae dum a consulibus Romanorum per legatos posceretur ut sibi de prestantioribus suis insignis aliquid largiretur, dum arbitrantur se susceptori Asclepium, draco inmanissimus adveniens eam medietenus quasi salutans pertransiit, ac neminem laedens in prora navis legatarum semet composuit, et cum eis Romam usque perrexit, ac sic Romam ut praemissum est pro Asclepio draconem impiissimum sunt adepti. in ea quoque postmodum sanctus Andreas apostolus unum de septuaginta apostolis episcopum ordinavit, qui primo nomine Cesar dictus est, nunc vero Astius a civibus eiusdem urbis nominatur; qui postquam eos emundatis squaloribus tenebrarum ad lucem veritatis Christi praedicatione perduxit, ibidem martirio coronatus quiescens immensis choruscat virtutibus. hanc etiam splendidissimus levita et martyr Ybasus cum suis sociis illustrat, qui Athenis oriundus apud praemissam Apolloniam martirio coronatus est, indeque advectus cum sociis et sanctis peregrinis signorum virtute ab invisibilibus atque visibilibus hostibus confert munitam.
A supra dicta igitur Larisa per hora maris usque ad hanc ab Anastasio imperatore restauratam quam nunc cernimus Dyrachium civitates sunt quinquaginta septem et supputantur miliaria passuum mille duodecim.
114. Hinc quoque civitas est Pistrum Lissum Diode Codras Buccinium Budua Decadaron Epitauron ubi nunc est Ratisium Assidium Praetorium Turres Narona Praegoria Biston Aronix Oneon Nerente Iunope.
115. Spalathon Dianion Salona Siclis Tragurium Praetorianum Cesaris Praetorium magnum Arausiona Timbia Ridder Scardona Impletus Arausionium Neclinum Iadora Ebona Agit Corinthon.
116. Argerunton Bigi Ospella Publisca Senia Turres Raparia Tharsaticum Laureana Albona Arsia Nesacium Pola Remigium Parentium Neapolis Humagum Sipparis Silbonis Piranum.
117. Capris Tergeste Alessiccion Foroiulium Puciolis Aquileia nobilis et olim inclita: hanc Attila saevissimus cepit et diruit: Concordia Altinum Trabitium Patavium, quam elapsus Achivis Antenor ..... Mons sylicis Prosilia Adestum Adrianopolis et praemissa Ravenna.
Per sinuosa igitur litora Dalmatiae Liburniae et Venetiarum a praescripta urbe Epidaurum nunc Dirachium videlicet usque ad saepe dictam urbem Ravennam civitates sunt LXXII et miliaria passuum mille XVI colliguntur.
118. Notum igitur mare mediterraneum quod Occeano circumdatur et magnum appellatur circumiens civitates quae in eius litore sitae sunt et earum quae non diu procul positae territoria litoribus confinantur ordinatim designavimus, quae scilicet in summam DCCCLII colliguntur, miliaria vero passuum XĪĪĪĪ. D. XXI supputantur.
119. Nullus autem estimet quod ignoranter provincias per orbem positas seu patrias reciprocabiliter varietate designaverim, dum quandoquidem quae iuxta Occeanum, aliquando quae ad mare magnum nominavi, hinc vel inde sumens principia. enim non ignoranter sed prudenter magis gestum est. nam dum aut ab Occeano aut a iuga montium inchoatae sunt, ordinabiliter quae ab Occeano ad iuga et quae a iugis ad mare magnum pertinxere, rursumque reiterata vicinia a mari magno ad iuga et a iugis ad Occeanum cum patria vel provincia quaque perventum est. et ut multiloquium nomine incurram, si sensum flagile mens variata aut levitate depressit ut a praelati instructus philosophis rem vel materiam tali sum tramite prosecutus menbratim inmunemque Christo adiuvante, et quam ex parte quove in latere seu capite sitara proferens unam ab altera, nisi forte nunc incursione vel transmutatione more barbarico aliter numcupentur.
120. Asia habens fines ab oriente eremum Indiae Dimericae intransmeabilem ultraque ea deo nostro tantummodo cognitum. a parte vero meridiana habet fines Asia Ocean um quod tangit tertiam Indiam maiorem, Thermaticam et Elamitem; quod videlicet Oceanum similiter tangit Persas et Arabas Aegyptumque inferiorem. a parte vero septentrionis habet Asia fines Oceanum Serianum montesque Ripheos. ex quibus montibus egreditur fluvius Tanais, cuius plurima influit in sinum paludis Meotidae. proinde recte eadem palus Asiae finis existit, eo quod Tanais inter Asiam et Europam dividit.
121. Alii autem incongrue falluntur affirmantes fluvium Fasin, qui de Caucaseis montibus egreditur et in mare quod est magnus sinus Ponticus influit, inter Asiam et Europam dividere, dicentes Caucaseos secum Caspios amplectere, magnoque perplexu et intervallo sibimet eosdem Ripheos montes adunare. sed ut praedictum est, omnimodo falluntur: nam Asiae finis eiusdem septentrionalis plagae Tanais et Meotida palus est. cuius immensa exundatio in eundem magnum sinum Ponticum mergit. qui Pontus ad exteriorem partem per magnum angustum quod Hieron dicitur in Propontidem influit.
Propontides autem inferioribus angustiis terminata os magnum mare sinumque mergit orientalem, cuius littoralia fines Asiae sunt septentrionaliter per ora maris magni Aegyptii. ab occasu autem Asiae fines iuxta Oceanum superius memoratae Aethiopiae Teligitorum tangens Aegyptum inferiorem. ad frontem vero eiusdem Aethiopiae habet fines pergrande Nitriae eremum, deinde praedictam Aegyptum, quae se spatiosissime dilatando usque ad mare magnum extenditur.
122. Africa habet fines ab oriente praelatam Arabiam et regionem maris Rubri et ex parte regionem Hebraeorum. deinde ad mare magnum terminatur ad civitatem quae vocatur Rinocuroren, quae pertinet ad patriam Aegypti. ad partem vero septentrionalem habet finem mare magnum, cuius litora navigantur per totam Aegyptum et Mauritaniam Cyrenensem, Africam atque Numidiam, Mauritaniam Caesariensem, Tingitanam quoque Mauritaniam, simulque Mauritaniam Gaditanam usque ad saepius nominatum fretum Gaditanum, ubi est Atlas et Herculis columnae, quod, ut dictum est, dividit Africam ab Europa, Mauritaniam quoque ab Hispania.
123. Ad occasum autem haec eadem portio habet fines praenominatum Gaditanum vergentem ex Oceano spatiosissimo Gallico atque Valeriaco sen Hispanico. nam nullo modo ab antiquis traditum reperitur quod hoc mare, quod dicitur magnum, influat sivc emergat vel copuletur in alio loco mari Oceano praeter in superius scripto freto. quod terminum Africae et confinium Europae Gaditanum appellatur angustum. ad partem quoque meridianam .....
124. Europa habet finem ab oriente praenominatos montes Ripheos, ex quibus Tanais praescriptus egreditur, ab excelsioribus scilicet qui pertinent ex montibus Caspiis et Caucaseis; qui videlicet fluvius Tanais in Meotidis paludibus sua deponit fluenta. ad partem vero meridianam habet finem mare Pontum, in quo praescriptae Meotidae paludes influunt, et angustum quod de Ponto in Propontidem iuxta urbem Constantinopolim ingreditur, quod scilicet in pelagum Adriaticum mergit qui antiquitus Ionicus dicitur, deinde quoque sinum Italiae Tyrrhenicum et Gallicum, sinum Valeriaco Hispaniae fretumque Gaditanum. qui videlicet finis etiam occidentalem plagam in se complectitur.
125. Septentrionales Europae termini sunt Oceanus qui tangit Scythiam heremosam. in primis Scythia quae in omnibus heremosa existit. ponitur autem per ora litoris Oceani septentrionalis iuxta montes Ripheos. quae etiam longe lateque spatiosissima esse dignoscitur. deinde in planiciis per longa undique spatia patria ponitur Chazaria, quae maior Scythia vocatur. hanc Iordanes cronographus in modum fungi scariphum esse dixit, ipsosque Chazaros Agazaros nominavit. item Amazonas, ubi eas, postea egressae sunt de montibus Caucaseis, antiquitus manere legimus. iuxta eundem quoque Oceanum confinis eiusdem Colchiae regionis patria est ab antiquitus Amazonum dicta, postquam eas de Caucaseis montibus exisse legimus. deinde tangit Roxolanos Sarmatos.
126. Item per Sardonium intimavi, qui refert quod post hanc Sarmatorum patriam Oceanus innavigabilis sit. ex cuius autem Sarmatiae montibus plura procedunt flumina, ex quibus praecipuus in Oceanum mergit, qui vocatur Raugis. alter quoque ad Danubium tendens eidem copulatur, qui dicitur Apion. civitates vero, quia caret, nee ingessimus omnino.
Iterum Scythas, postmodum Refenos atque Cerdefennos, verum etiam Danos necnon et Saxones, Frisones etiam.
127. Iuxta quoque eundem Oceanum confinatur eiusdem Sarmatiae Scythia quae omnino harenosa existit. quam videlicet praelati descripsere philosophi; ipse vero iuxta Sardonium eam nominavi. post idem Oceanus innavigabilis esse probatur.
Item secus Scythiam in eodem Oceani litore patria ponitur Rerifenorum et Scerdifenorum. cuius patriae homines, ut ait Athanarich Gothorum philosophus, rupes montium inhabitant et venatu tam viri quam et mulieres vivunt, pane vinoque expertes atque ignari omnino. quae patria super omnes alias frigida esse describitur.
128. Secus eosdem quoque Scerdefennos eodem litore Oceano patria est quae dicitur Dania. quae videlicet, ut dicunt Athanarich et Ildebaldus et Marcomirus Gothorum philosophi, super omnes nationes velocissimos profert homines. nam inter ceteras hoc sua vel infiunt laudant problemata: Laudabatur Parthus in arcu dum non noverant Gothos. Set o ubi est Danus? Quae Dania modo Nordomannorum seu Warangorum dicitur patria.
129. Porro ad occidentales fines Europae Oceanus Gallicus est, quam modo Francorum possidet generatio, item Oceanus Britanniens, Aquitanicus, Spanoguasconiacus, verum etiam Spaniens usque ad plagam, uti praemissum est, occidentalis Gaditani fretus, ubi sunt insulae Fortunatae et ubi est mons Tastiola.
130.
1. Hispania habet fines ab uno latere iuxta litus Occani saltum Pireneum, Spanosguasconiam vero iuxta mare magnum Gallicum, ipsumque ex alio latere saltum Pirineum et provinciam Septimanam.
2. a secundo quoque latere habet fines Hispania saepe dictum mare Gallicum Valeriacum.
3. a tertio autem id est ab occidentali quod praediximus mare Oceano Britannicum.
4. a quarto demum latere habet fines praemissum fretum Gaditanum, quod exit de mari Gallico et ingreditur in praedictum Oceanum occidentalem Britannicum, quodque dividit inter Africae Maurorum patriam et eandem Hispaniam. |